monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 6 > sectio 60 > sectio 69 > csg866.70 > sectio 63 > Psalmi, 55 > sectio 77 > sectio 1 > sectio 79 > 34 > cb125.140r > Z > Psalmi, 78 > bavPal.lat.1663.246 > sectio 14 > uwbM.p.th.f.69.36 > Psalmi, 74 > sectio 61 > Psalmi, 61 > csg75.352 > bnfGrec107.257 > 25 > D
Isidorus, Differentiae, 1, De littera C <<<     >>> De littera E

De littera D SHOW APPARATUS

135 Inter Diurna, diutina et diuturna. Diurna a die facta sunt, ut diurna merces, diutina dicta ab eo quod est, quod diu duraverit, diuturna vero a perpetuitate dicta, quasi aeterna.
136 Inter Disertum et discretum. Disertus orator est, discretus est doctus, a discendo dictus.
137 Inter Divitem et locupletem. Dives est pecuniis, locuples autem fundis, quasi locorum divitiis plenus.
138 Inter Defensorem et ultorem. Defensor curat, ne fiat iniuria, ultor id facit, ne impune sit facta iniuria.
139 Inter Deformem et turpem. Deformis ad corpus pertinet. Turpis ad animum.
140 Inter Dementem et aelirum. Demens est cuiuscunque aetatis amens, et sine mente, delirus autem per aetatem mente defectus: dictus autem ita, eo quod recto ordine, quasi lira, aberret. Lira enim est arationis genus, cum agricolae facta semente dirigunt sulcos.
141 Inter Dirum et atrocem. Dirus immisericors, quasi divina ira in id adactus. Atrox, crudelis, hoc est, crudus, neque suavis.
142 Inter Dolum et dolorem. Dolor est corporis incommoditas, sive molestia. Dolus vero occulta malitia, blandis sermonibus adornata.
143 Inter Dolum, insidias, et fraudes. Dolus animo fit, insidiae loco, sive telo, fraus circa fidem mutuam.
144 Inter Dementiam et amentiam. Dementia temporale vitium est, amentia perpetuum. Dementia autem dicta, quasi diminutio mentis.
145 Inter Distinctionem et subdistinctionem. Distinctio finem sensus facit, subdistinctio suspendit.
146 Inter Dimidium et dimidiatum. Dimidium est aequa pars divisa, dimidiatum utique pars, sed non aequalis.
147 Inter Divertit et divortit. Divortio est separatio, cum mulier a viro discedit, divertit vero, qui a via vel ratione deflectit.
148 Inter Deluit et diluit: Deluit purgat, diluit temperat. Livius, de morte Mitridatis: Quod cum diluisset.
149 Inter Dilectum et delectum. Dilectum a diligendo, delectum ab deligendo.
150 Inter Directum et derectum. Derectum per latum est, directum per longum.
151 Inter Discernere et secernere. Discernit qui in duas partes dividit, secernit, qui ex multis seorsum multa eligit.
152 Inter Dicere et memorare. Dicit enim, qui semel idem pronuntiat, memorat, non qui semel dicit, sed qui saepius idem, memoriae conservandae causa, facit.
153 Inter Derigere et dirigere. Derigimus quae curva sunt, dirigimus, cum aliquo tendimus.
154 Inter Deportare, comportare et exportare. Deportare est aliquid afferre, comportare in unum locum conferre, exportare tollere.
155 Inter Discedere et abscedere, et caetera. Discedere per divortium dicimus, abscedere per absentiam, secedere per singularitatem, decedere per mortem.
156 Inter Deauco et diduco. Deduco de amico producendo. Diduco autem distraho, vel divido. Item quantum ad equos triumphales refertur, si equi, duxere triumphos; si boves, deduxere. Item quantum ad naves, subducere in terram dicimus, deducere autem in mare, ut: Deducunt socii naves.
157 Inter Duo et ambo, Utique qui dicit duo, numerat; qui ambo, iungit.
158 Inter Disparem et imparem. Dispar est inaequalis, vel dissimilis, impar vero, sine pari.
159 Inter Duo et bina. Cicero, in epistolis ad filium, duas epistolas, non binas; binas litteras, non duas. Quia numeri tantum pluralis est nomen litterae quae epistolam significant. Nam non dicimus bina, nisi ea quae singularem numerum non admittunt, ut bina castra, bina arma. Ea autem dicimus duo quae singularem numerum admittunt.
160 Inter Domum et hospitium. Domus ad proprios habitatores pertinet. Nam hospitium tunc vocatur, cum aut aliquem recipimus, aut cum ab aliquo ipsi recipimur; unde et qui venit, et ad quem venitur, hospes dicitur. Sic Plautus: Hospes necavit hospitem captum manu.
161 Inter Decentem et speciosum et formosum. Decens motu corporis probatur, speciosus specie, formosus, natura, sive forma.
162 Inter Deformem et informem. Deformis est cui deest forma, informis ultra formam.
163 Inter Decus et decorem. Decus ad animum refertur, decor ad corporis speciem.
164 Inter Delatorem et dilatorem. Delator, qui defert ad accusandum; dilator, qui differt ad proferendum.
165 Inter Draconem et traconem. Draco est immanis bellua, tracones vero sunt hiatus terrae.
166 Inter Divitem, potentem, fortunatum, locupletem et honestum. Dives est potentia et virtute, potens, quasi Deo proximus, locuples fundis, quasi locis plenus, fortunatus, subito factus beatus, honestus moribus et honore usus.
167 Inter Do et cedo. Qui dicit do significat quibus detur; qui dicit cedo, de se tantum dicit.
168 Inter Deum et divum. Quod Deus semper est, divus fit.
169 Inter Damnum et iacturam, et detrimentum. Iacturam scientes et ultro patimur, damnum subito, et non credentibus nobis, fit; detrimentum, leve damnum fit in parte.
170 Inter Donum et munus. Donum Deo offertur, munus hominibus.
171 Inter Delicta et delecta. Delicta peccata, delecta electa.
172 Inter Delictum et iniustitiam. Delictum quidam leve putaverunt esse peccatum, quasi negligentis derelictum, iniustitiam vero immane aliquod saevumque commissum.
173 Inter Dolum et dolorem. Dolus tergiversatio, dolor vero corporis inquietudo.
174 Inter Dolosum et inimicum. Dolosus est qui occulta machinatione grassatur, inimicus vero qui mala facit apertius.
175 Inter Deduco et diduco. Deduco, amicum, diduco, distraho.
176 Inter Directum et derectum. Directum in rectum vadens; derectum in latere rectum.
177 Inter Disco et doceo. Discit qui non novit, docet vero qui novit.



Isidorus, Differentiae, 1, De littera C <<<     >>> De littera E
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 6 > sectio 60 > sectio 69 > csg866.70 > sectio 63 > Psalmi, 55 > sectio 77 > sectio 1 > sectio 79 > 34 > cb125.140r > Z > Psalmi, 78 > bavPal.lat.1663.246 > sectio 14 > uwbM.p.th.f.69.36 > Psalmi, 74 > sectio 61 > Psalmi, 61 > csg75.352 > bnfGrec107.257 > 25 > D